#Gen. XVI#Psal. LXXXII#II Tim. III.#Ezech. XXXIX
Igitur Sarai non habebat liberos, et dixit Abrahae: Ingredere ad ancillam meam Agar, si forte ex illa suscipiam filios; et ingressus est ad eam. Quae cum concepisset despexit dominam suam, et Abraham dissimulabat. Et ait Sarai: Inique agis contra me. Judicet Deus inter me, et te. Cui Abraham: Ecce ancilla tua in manu tua, utere ea, ut libet. Affligente autem eam Sarai, illa iniit fugam, volens redire ad patriam, quia Aegyptia erat. Et invenit eam Angelus Domini, dum fugeret, et sitiret, et viam ignoraret, solivagam juxta puteum, qui est in via Sur in deserto. Qui dixit ad eam. Unde venis? et quo vadis? Et illa: A facie dominae meae Sarai fugio. Cui Angelus: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub ea. Et rursum: Concepisti, et paries filium, et vocabis nomen ejus Ismael. Hic primo legitur nomen praedictum a Domino, quod perrarum est. Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione fratrum suorum figet tentoria, quod tamen non de ipso legitur, sed de filio ejus Cedar. Tamen de genere ipsius hoc praedictum est, quia Sarraceni vagi sedibus incertis, gentes, quibus desertum ex latere jungitur, impugnant, et ab omnibus impugnantur. Hoc autem praecipue futurum erat secundum Methodium, quando quatuor principes de genere Ismael quos etiam filios vineae vocat, forte pro vesania tanquam ebrios Oreb, scilicet et Zeb, et Zebee, et Salmana, egressi sunt de solitudine contra filios Israel, qui victi per Gedeon retrusi sunt in solitudinem de qua prodierant. Quod vero legitur in Genesi: Hic erit ferus homo, Hebraeus habet Phara, quod sonat onager. Propter hoc, ut dicit Methodius, dictum est: Onagri, et capreae a deserto omnem bestiarum supergredientur rabiem, et mansuetorum numerus conteretur ab eis. Dicit enim de filiis Ismael: Futurum est autem, ut exeant adhuc semel, et obtinebunt orbem terrae per octo hebdomadas annorum, et vocabitur iter eorum via angustiae, quia patrem illorum Ismael vocavit Dominus onagrum. In sacris locis interficient sacerdotes, ibidem cum mulieribus dormient, ad sepulcra sanctorum religabunt jumenta, et hoc pro nequitia Christianorum, qui tunc erunt, de quibus dicitur: In novissimis diebus erunt homines sese amantes, etc.Et tunc implebitur, quod dictum est per Ezechielem: Filii hominis, voca bestias agri, et exhortare illas dicens: Congregamini, et venite, eo quod sacrificium magnum immolo vobis. Manducate carnes fortium, et bibite sanguinem deorum excelsorum. Cumque loqueretur Dominus cum Agar, pertransiit in turbine, et ipsa vidit posteriora Dei, et ait: Vidi posteriora videntis me. Et appellavit locum puteum Viventis et Videntis, quia viderat eam Dominus, et quasi reddiderat vitam sitienti, ostendendo puteum. Adhuc puteus Agar ostenditur inter Cades et Barath. Quae cum rediisset peperit filium, et vocavit eum Ismaelem. Abram autem erat octoginta septem annorum cum natus est Ismael.